Isaias 15
Narzędzia | Biblia Tysiąclecia | Biblia Wujka
⏪ Isaias 14 | Chapters | Isaias 16 ⏩
First (1) | Last (66)
1
Onus Moab. Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit ; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.
2
Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo ; et super Medaba, Moab ululavit ; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.
3
In triviis ejus accincti sunt sacco ; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.
4
Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum ; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.
5
Cor meum ad Moab clamabit ; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem ; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
6
Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
7
Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum : ad torrentem Salicum ducent eos.
8
Quoniam circuivit clamor terminum Moab ; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.
9
Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ; ponam enim super Dibon additamenta ; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.