Psalmi 55
Narzędzia | Biblia Tysiąclecia | Biblia Wujka
⏪ Psalmi 54 | Chapters | Psalmi 56 ⏩
First (1) | Last (150)
1
In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo ; tota die impugnans, tribulavit me.
3
Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me.
4
Ab altitudine diei timebo : ego vero in te sperabo.
5
In Deo laudabo sermones meos ; in Deo speravi : non timebo quid faciat mihi caro.
6
Tota die verba mea execrabantur ; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7
Inhabitabunt, et abscondent ; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
8
pro nihilo salvos facies illos ; in ira populos confringes.
9
Deus, vitam meam annuntiavi tibi ; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua :
10
tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11
In Deo laudabo verbum ; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi : non timebo quid faciat mihi homo.
12
In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi :
13
quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.